472. Prayers Before and After Confession
200 Days. (See Instructions, p. 1.) Before. USCIPE Confessionem meam, piissime ac cle- mentissime DoMINE JESU CHRISTE, unica spes salutis animae mez, et da mihi, obsecro, contri- tionem cordis, et lacrimas oculis meis, ut defleam diebus ac noctibus omnes negligentias meas cum humilitate et puritate cordis. DOMINE DEUS meus, suscipe preces meas. SALVATOR mundi, JESU bone, qui te crucis morti dedisti, ut peccatores salvos faceres, respice me miserum peccatorem invo- cantem nomen tuum, et noli sic attendere malum meum ut obliviscaris bonum tuum ; et si commisi unde me damnare potes, tu non amisisti unde sal- vare soles. Parce ergo mihi qui es SALVATOR meus, et miserere peccatrici animae mez. Solve vincula ejus, sana vulnera. Emitte igitur, piissime DoMINE, meritis purissimze et immaculate semper Virginis Genitricis tue Marie, et Sanctorum tuo- rum, lucem tuam, veritatem tuam in animam meam, quz omnes defectus meos in veritate mihi ostendat, de quibus confiteri me oportet, atque juvet et doceat ipsos plene et contrito corde expli- $ care. Qui vivis et regnas DEus, per omnia szecula seculorum. Amen
